Digesta Iustiniani 18.2.15
inscriptio Pomponius libro nono ad Sabinum
D.18.2.15pr. Si prædio in diem addicto ante diem venditor mortuus sit, sive post diem heres ei exsistat sive omnino non exsistat, priori prædium emptum est, quia melior condicio allata, quæ domino placeat, intellegi non potest, cum is qui vendat non exsistat: quod si intra diem adiectionis heres existat, melior condicio ei adferri potest.
D.18.2.15.1 Si fundus in diem addictus fuerit pluris, ut quædam ei accedant, quæ non accesserint priori emptori, si non minoris sint hæ res, quam quo pluris postea fundus venierit, prior venditio valet, quasi melior condicio allata non sit: si minoris sint․ idemque æstimandum est, si dies longior pretii solvendi data fuerit, ut quæratur, quantum ex usura eius temporis capi potuerit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
