Digesta Iustiniani 18.1.ult
inscriptio Scævola libro septimo digestorum
D.18.1.81pr. Titius cum mutuos acciperet tot aureos sub usuris, dedit pignori sive hypothecæ prædia et fideiussorem Lucium, cui promisit intra triennium proximum se eum liberaturum: quod si id non fecerit die supra scripta et solverit debitum fideiussor creditori, iussit prædia empta esse, quæ creditoribus obligaverat․ quæro, cum non sit liberatus Lucius fideiussor a Titio, an, si solverit creditori, empta haberet supra scripta prædia․ respondit, si non ut in causam obligationis, sed ut empta habeat, sub condicione emptio facta est et contractam esse obligationem.
D.18.1.81.1 Lucius Titius promisit de fundo suo centum milia modiorum frumenti annua præstare prædiis Gaii Seii: postea Lucius Titius vendidit fundum additis verbis his: ‘quo iure quaque condicione ea prædia Lucii Titii hodie sunt, ita veneunt itaque habebuntur’: quæro, an emptor Gaio Seio ad præstationem frumenti sit obnoxius․ respondit emptorem Gaio Seio secundum ea quæ proponerentur obligatum non esse.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
