Digesta Iustiniani 18.1.78.3
inscriptio Labeo libro quarto posteriorum a
D.18.1.78pr. Fistulas emptori accessuras in lege dictum erat: quærebatur, an castellum, ex quo fistulis aqua duceretur, accederet․ respondi apparere id actum esse, ut id quoque accederet, licet scriptura non continetur.
D.18.1.78.1 Fundum ab eo emisti, cuius filii postea tutelam administras, nec vacuam accepisti possessionem․ dixi tradere te tibi possessionem hoc modo posse, ut pupillus et familia eius decedat de fundo, tunc demum tu ingrediaris possessionem.
D.18.1.78.2 Qui fundum ea lege emerat, ut soluta pecunia traderetur ei possessio, duobus heredibus relictis decessit: si unus omnem pecuniam solverit, partem familiæ herciscundæ iudicio servabit: nec, si partem solvat, ex empto cum venditore aget, quoniam ita contractum æs alienum dividi non potuit.
D.18.1.78.3 Frumenta quæ in herbis erant cum vendidisses, dixisti te, si quid vi aut tempestate factum esset, præstaturum: ea frumenta nives corruperunt: si immoderatæ fuerunt et contra consuetudinem tempestatis, agi tecum ex empto poterit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
