Digesta Iustiniani 18.1.77
inscriptio Iavolenus libro quarto ex posterioribus
D.18.1.77 In lege fundi vendundi lapidicinæ in eo fundo ubique essent exceptæ erant, et post multum temporis in eo fundo repertæ erant lapidicinæ․ eas quoque venditoris esse Tubero respondit: Labeo referre quid actum sit: si non appareat, non videri eas lapidicinas esse exceptas: neminem enim nec vendere nec excipere quod non sit, et lapidicinas nullas esse, nisi quæ apparent et cædantur: aliter interpretantibus totum fundum lapidicinarum fore, si forte toto eo sub terra esset lapis․ hoc probo.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
