Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 18.1.72

DE CONTRAHENDA EMPTIONE ET DE PACTIS INTER EMPTOREM ET VENDITOREM COMPOSITIS ET QUÆ RES VENIRE NON POSSUNT

inscriptio Papinianus libro decimo quæstionum

D.18.1.72pr. Pacta conventa, quæ postea facta detrahunt aliquid emptioni, contineri contractui videntur: quæ vero adiciunt, credimus non inesse․ quod locum habet in his, quæ adminicula sunt emptionis, veluti ne cautio duplæ præstetur aut ut cum fideiussore cautio duplæ præstetur․ sed quo casu agente emptore non valet pactum, idem vires habebit iure exceptionis agente venditore․ an idem dici possit aucto postea vel deminuto pretio, non immerito quæsitum est, quoniam emptionis substantia constitit ex pretio․ Paulus notat: si omnibus integris manentibus de augendo vel deminuendo pretio rursum convenit, recessum a priore contractu et nova emptio intercessisse videtur.

D.18.1.72.1 Papinianus : Lege venditionis illa facta ‘si quid sacri aut religiosi aut publici est, eius nihil venit’, si res non in usu publico, sed in patrimonio fisci erit, venditio eius valebit, nec venditori proderit exceptio, quæ non habuit locum.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑