Digesta Iustiniani 18.1.70
inscriptio Licinnius Rufinus libro octavo regularum
D.18.1.70 Liberi hominis emptionem contrahi posse plerique existimaverunt, si modo inter ignorantes id fiat․ quod idem placet etiam, si venditor sciat, emptor autem ignoret․ quod si emptor sciens liberum esse emerit, nulla emptio contrahitur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
