Digesta Iustiniani 18.1.7.1
inscriptio Ulpianus libro vicensimo octavo ad Sabinum
D.18.1.7pr. Hæc venditio servi ‘si rationes domini computasset arbitrio’ condicionalis est: condicionales autem venditiones tunc perficiuntur, cum impleta fuerit condicio․ sed utrum hæc est venditionis condicio, si ipse dominus putasset suo arbitrio, an vero si arbitrio viri boni? nam si arbitrium domini accipiamus, venditio nulla est, quemadmodum si quis ita vendiderit, si voluerit, vel stipulanti sic spondeat ‘si voluero, decem dabo’: neque enim debet in arbitrium rei conferri, an sit obstrictus․ placuit itaque veteribus magis in viri boni arbitrium id collatum videri quam in domini․ si igitur rationes potuit accipere nec accepit, vel accepit, fingit autem se non accepisse, impleta condicio emptionis est et ex empto venditor conveniri potest.
D.18.1.7.1 Huiusmodi emptio ‘quanti tu eum emisti’, ‘quantum pretii in arca habeo’, valet: nec enim incertum est pretium tam evidenti venditione: magis enim ignoratur, quanti emptus sit, quam in rei veritate incertum est.
D.18.1.7.2 Si quis ita emerit: ‘est mihi fundus emptus centum et quanto pluris eum vendidero’, valet venditio et statim impletur: habet enim certum pretium centum, augebitur autem pretium, si pluris emptor fundum vendiderit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
