Digesta Iustiniani 18.1.66
inscriptio Pomponius libro trigensimo primo ad Quintum Mucium
D.18.1.66pr. In vendendo fundo quædam etiam si non dicantur, præstanda sunt, veluti ne fundus evincatur aut usus fructus eius, quædam ita demum, si dicta sint, veluti viam iter actum aquæ ductum præstatu iri: idem et in servitutibus urbanorum prædiorum.
D.18.1.66.1 Si cum servitus venditis prædiis deberetur nec commemoraverit venditor, sed sciens esse reticuerit et ob id per ignorantiam rei emptor non utendo per statutum tempus eam servitutem amiserit, quidam recte putant venditorem teneri ex empto ob dolum.
D.18.1.66.2 Quintus Mucius scribit, qui scribsit ‘ruta cæsa quæque ædium fundive non sunt’, bis idem scriptum: nam ruta cæsa ea sunt quæ neque ædium neque fundi sunt.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
