Digesta Iustiniani 18.1.53
inscriptio Gaius libro vicensimo octavo ad edictum provinciale
D.18.1.53 Ut res emptoris fiat, nihil interest, utrum solutum sit pretium an eo nomine fideiussor datus sit․ quod autem de fideiussore diximus, plenius acceptum est, qualibet ratione si venditori de pretio satisfactum est, veluti expromissore aut pignore dato, proinde sit, ac si pretium solutum esset.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
