Digesta Iustiniani 18.1.52
inscriptio Paulus libro quinquagensimo quarto ad edictum
D.18.1.52 Senatus censuit, ne quis domum villamve dirueret, quo plus sibi adquireretur neve quis negotiandi causa eorum quid emeret venderetve: poena in eum, qui adversus senatus consultum fecisset, constituta est, ut duplum eius quanti emisset in ærarium inferre cogeretur, in eum vero, qui vendidisset, ut irrita fieret venditio. plane si mihi pretium solveris, cum tu duplum ærario debeas, repetes a me: quod a mea parte irrita facta est venditio․ nec solum huic senatus consulto locus erit, si quis suam villam vel domum, sed et si alienam vendiderit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
