Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 18.1.35.2

DE CONTRAHENDA EMPTIONE ET DE PACTIS INTER EMPTOREM ET VENDITOREM COMPOSITIS ET QUÆ RES VENIRE NON POSSUNT

inscriptio Gaius libro decimo ad edictum provinciale

D.18.1.35pr. Quod sæpe arræ nomine pro emptione datur, non eo pertinet, quasi sine arra conventio nihil proficiat, sed ut evidentius probari possit convenisse de pretio.

D.18.1.35.1 Illud constat imperfectum esse negotium, cum emere volenti sic venditor dicit: ‘quanti velis, quanti æquum putaveris, quanti æstimaveris, habebis emptum’.

D.18.1.35.2 Veneni mali quidam putant non contrahi emptionem, quia nec societas aut mandatum flagitiosæ rei ullas vires habet: quæ sententia potest sane vera videri de his quæ nullo modo adiectione alterius materiæ usu nobis esse possunt: de his vero quæ mixta aliis materiis adeo nocendi naturam deponunt, ut ex his antidoti et alia quædam salubria medicamenta conficiantur, aliud dici potest.

D.18.1.35.3 Si quis amico peregre eunti mandaverit, ut fugitivum suum quærat et si invenerit vendat, nec ipse contra senatus consultum committit, quia non vendidit, neque amicus eius, quia præsentem vendit: emptor quoque, qui præsentem emit, recte negotium gerere intellegitur.

D.18.1.35.4 Si res vendita per furtum perierit, prius animadvertendum erit, quid inter eos de custodia rei convenerat: si nihil appareat convenisse, talis custodia desideranda est a venditore, qualem bonus pater familias suis rebus adhibet: quam si præstiterit et tamen rem perdidit, securus esse debet, ut tamen scilicet vindicationem rei et condictionem exhibeat emptori․ unde videbimus in personam eius, qui alienam rem vendiderit: cum is nullam vindicationem aut condictionem habere possit, ob id ipsum damnandus est, quia, si suam rem vendidisset, potuisset eas actiones ad emptorem transferre.

D.18.1.35.5 In his quæ pondere numero mensurave constant, veluti frumento vino oleo argento, modo ea servantur quæ in ceteris, ut simul atque de pretio convenerit, videatur perfecta venditio, modo ut, etiamsi de pretio convenerit, non tamen aliter videatur perfecta venditio, quam si admensa adpensa adnumeratave sint․ nam si omne vinum vel oleum vel frumentum vel argentum quantumcumque esset uno pretio venierit, idem iuris est quod in ceteris rebus․ quod si vinum ita venierit, ut in singulas amphoras, item oleum, ut in singulos metretas, item frumentum, ut in singulos modios, item argentum, ut in singulas libras certum pretium diceretur, quæritur, quando videatur emptio perfici․ quod similiter scilicet quæritur et de his quæ numero constant, si pro numero corporum pretium fuerit statutum․ Sabinus et Cassius tunc perfici emptionem existimant, cum adnumerata admensa adpensave sint, quia venditio quasi sub hac condicione videtur fieri, ut in singulos metretas aut in singulos modios quos quasve admensus eris, aut in singulas libras quas adpenderis, aut in singula corpora quæ adnumeraveris.

D.18.1.35.6 Ergo et si grex venierit, si quidem universaliter uno pretio, perfecta videtur, postquam de pretio convenerit: si vero in singula corpora certo pretio, eadem erunt, quæ proxime tractavimus.

D.18.1.35.7 Sed et si ex doleario pars vini venierit, veluti metretæ centum, verissimum est (quod et constare videtur) antequam admetiatur, omne periculum ad venditorem pertinere: nec interest, unum pretium omnium centum metretarum in semel dictum sit an in singulos eos.

D.18.1.35.8 Si quis in vendendo prædio confinem celaverit, quem emptor si audisset, empturus non esset, teneri venditorem.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑