Digesta Iustiniani 18.1.14
inscriptio Ulpianus libro vicesimo octavo ad Sabinum
D.18.1.14 Quid tamen dicemus, si in materia et qualitate ambo errarent? ut puta si et ego me vendere aurum putarem et tu emere, cum æs esset? ut puta coheredes viriolam, quæ aurea dicebatur, pretio exquisito uni heredi vendidissent eaque inventa esset magna ex parte ænea? venditionem esse constat ideo, quia auri aliquid habuit․ nam si inauratum aliquid sit, licet ego aureum putem, valet venditio: si autem æs pro auro veneat, non valet.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
