Digesta Iustiniani 18.1.1
inscriptio Paulus libro trigensimo tertio ad edictum
D.18.1.1pr. Origo emendi vendendique a permutationibus coepit․ olim enim non ita erat nummus neque aliud merx, aliud pretium vocabatur, sed unusquisque secundum necessitatem temporum ac rerum utilibus inutilia permutabat, quando plerumque evenit, ut quod alteri superest alteri desit․ sed quia non semper nec facile concurrebat, ut, cum tu haberes quod ego desiderarem, invicem haberem quod tu accipere velles, electa materia est, cuius publica ac perpetua æstimatio difficultatibus permutationum æqualitate quantitatis subveniret․ eaque materia forma publica percussa usum dominiumque non tam ex substantia præbet quam ex quantitate, nec ultra merx utrumque, sed alterum pretium vocatur.
D.18.1.1.1 Sed an sine nummis venditio dici hodieque possit, dubitatur, veluti si ego togam dedi, ut tunicam acciperem․ Sabinus et Cassius esse emptionem et venditionem putant: Nerva et Proculus permutationem, non emptionem hoc esse․ Sabinus Homero teste utitur, qui exercitum Græcorum ære ferro hominibusque vinum emere refert, illis versibus: ἔνϑεν ἂρ᾽ οἰνίζοντο καρηκομόωντες ᾽Αχαιοί, ἄλλοι μὲν χαλκῷ, ἄλλοι δ᾽ αἴϑωνι σιδήρῳ, ἄλλοι δὲ ῥινοῖς, ἄλλοι δ᾽ αὐτῇσι βόεσσι, ἄλλοι δ᾽ ἀνδραπόδεσσιν. sed hi versus permutationem significare videntur, non emptionem, sicuti illi: ἔνϑ᾽ αὗτε Γλαύκῳ Κρονίδης φρένας ἐξέλετο Ζεύς, ὃς πρὸς Τυδείδην Διομήδεα τεύχε᾽ ἄμειβεν. magis autem pro hac sententia illud diceretur, quod alias idem poeta dicit: πρίατο κτεάτεσσιν ἑοῖσιν. sed verior est Nervæ et Proculi sententia: nam ut aliud est vendere, aliud emere, alius emptor, alius venditor, sic aliud est pretium, aliud merx: quod in permutatione discerni non potest, uter emptor, uter venditor sit.
D.18.1.1.2 Est autem emptio iuris gentium, et ideo consensu peragitur et inter absentes contrahi potest et per nuntium et per litteras.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
