Digesta Iustiniani 17.2.81
inscriptio Papinianus libro nono quæstionum
D.17.2.81 Si socius pro filia dotem promisit et prius quam solveret herede ea relicta decessit: quæ postea cum marito de exigenda dote egit, accepto liberata est․ quæsitum est, an, si pro socio ageret, dotis quantitatem præcipere deberet, si forte convenisset inter socios, ut de communi dos constitueretur․ dixi pactum non esse iniquum, utique si non de alterius tantum filia convenit: nam si commune hoc pactum fuit, non interesse, quod alter solus filiam habuit․ ceterum si numeratam dotem pater defuncta in matrimonio filia reciperasset, reddi pecuniam societati debuisse, pactum ex æquitate sic nobis interpretantibus․ quod si salva societate divortio matrimonium solutum foret, cum sua causa dotem reciperari, scilicet ut ea vel alii marito dari possit․ nec, si prior maritus facere non posset, denuo de societate constituendam dotem, nisi si nominatim ita convenisset․ verum in proposito large interesse videbatur, dos numerata esset an vero promissa: nam si filia datam dotem, posteaquam patri heres exstitit, iure suo recepisset, non esse referendam pecuniam societati, quam mulier habitura fuit, etsi alius heres exstitisset: quod si accepto a marito liberata esset, nequaquam imputari posse societati non solutam pecuniam.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
