Digesta Iustiniani 17.2.76
inscriptio Proculus libro quinto epistularum
D.17.2.76 Societatem mecum coisti ea condicione, ut Nerva amicus communis partes societatis constitueret: Nerva constituit, ut tu ex triente socius esses, ego ex besse: quæris, utrum ratum id iure societatis sit, an nihilo minus ex æquis partibus socii simus․ existimo autem melius te quæsiturum fuisse, utrum ex his partibus socii essemus quas is constituisset, an ex his quas virum bonum constituere oportuisset․ arbitrorum enim genera sunt duo, unum eiusmodi, ut sive æquum sit sive iniquum, parere debeamus (quod observatur, cum ex compromisso ad arbitrum itum est), alterum eiusmodi, ut ad boni viri arbitrium redigi debeat, etsi nominatim persona sit comprehensa, cuius arbitratu fiat.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
