Digesta Iustiniani 17.2.53
inscriptio Ulpianus libro trigensimo ad Sabinum
D.17.2.53 Quod autem ex furto vel ex alio maleficio quæsitum est, in societatem non oportere conferri palam est, quia delictorum turpis atque foeda communio est․ plane si in medium collata sit, commune erit lucrum.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
