Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 17.2.52.4

PRO SOCIO

inscriptio Ulpianus libro trigensimo primo ad edictum

D.17.2.52pr. Cum duobus vicinis fundus coniunctus venalis esset, alter ex his petit ab altero, ut eum fundum emeret, ita ut ea pars, quæ suo fundo iuncta esset, sibi cederetur: mox ipse eum fundum ignorante vicino emit: quæritur, an aliquam actionem cum eo vicinus habeat. Iulianus scripsit implicitam esse facti quæstionem: nam si hoc solum actum est, ut fundum Lucii Titii vicinus emeret et mecum communicaret, adversus me qui emi nullam actionem vicino competere: si vero id actum est, ut quasi commune negotium gereretur. societatis iudicio tenebor, ut tibi deducta parte quam mandaveram reliquas partes præstem.

D.17.2.52.1 Venit autem in hoc iudicium pro socio bona fides.

D.17.2.52.2 Utrum ergo tantum dolum an etiam culpam præstare socium oporteat, quæritur․ et Celsus libro septimo digestorum ita scripsit: socios inter se dolum et culpam præstare oportet․ si in coeunda societate, inquit, artem operamve pollicitus est alter, veluti cum pecus in commune pascendum aut agrum politori damus in commune quærendis fructibus, nimirum ibi etiam culpa præstanda est: pretium enim operæ artis est velamentum․ quod si rei communi socius nocuit, magis admittit culpam quoque venire.

D.17.2.52.3 Damna quæ imprudentibus accidunt, hoc est damna fatalia, socii non cogentur præstare: ideoque si pecus æstimatum datum sit et id latrocinio aut incendio perierit, commune damnum est, si nihil dolo aut culpa acciderit eius, qui æstimatum pecus acceperit: quod si a furibus subreptum sit, proprium eius detrimentum est, quia custodiam præstare debuit, qui æstimatum accepit․ hæc vera sunt, et pro socio erit actio, si modo societatis contrahendæ causa pascenda data sunt quamvis æstimata.

D.17.2.52.4 Quidam sagariam negotiationem coierunt: alter ex his ad merces comparandas profectus in latrones incidit suamque pecuniam perdidit, servi eius vulnerati sunt resque proprias perdidit․ dicit Iulianus damnum esse commune ideoque actione pro socio damni partem dimidiam adgnoscere debere tam pecuniæ quam rerum ceterarum, quas secum non tulisset socius nisi ad merces communi nomine comparandas proficisceretur․ sed et si quid in medicos impensum est, pro parte socium agnoscere debere rectissime Iulianus probat․ proinde et si naufragio quid periit, cum non alias merces quam navi solerent advehi, damnum ambo sentient: nam sicuti lucrum, ita damnum quoque commune esse oportet, quod non culpa socii contingit.

D.17.2.52.5 Cum duo erant argentarii socii, alter eorum aliquid separatim quæsierat et lucri senserat: quærebatur, an commune esse lucrum oporteret․ et imperator Severus Flavio Felici in hæc verba rescripsit: ‘etiamsi maxime argentariæ societas inita est, quod quisque tamen socius non ex argentaria causa quæsiit, id ad communionem non pertinere explorati iuris est’.

D.17.2.52.6 Papinianus quoque libro tertio responsorum ait: si fratres parentium indivisas hereditates ideo retinuerunt, ut emolumentum ac damnum in his commune sentirent, quod aliunde quæsierint in commune non redigetur.

D.17.2.52.7 Item ex facto consultum respondisse se ait libro tertio responsorum: inter Flavium Victorem et Bellicum Asianum placuerat, ut locis emptis pecunia Victoris monumenta fierent opera et peritia Asiani, quibus distractis pecuniam Victor cum certa quantitate reciperet, superfluum Asianus acciperet, qui operam in societatem contulit: erit pro socio actio.

D.17.2.52.8 Idem Papinianus eodem libro ait, si inter fratres voluntarium consortium initum fuerit, et stipendia ceteraque salaria in commune redigi iudicio societatis, quamvis filius emancipatus hæc non cogatur conferre fratri, inquit, in potestate manenti, quia et si in potestate maneret, præcipua ea haberet.

D.17.2.52.9 Idem respondit societatem non posse ultra mortem porrigi, et ideo nec libertatem de supremis iudiciis constringere quis poterit vel cognatum ulteriorem proximioribus præferre.

D.17.2.52.10 Idem respondit: socius, qui cessantis cessantiumve portiones insulæ restituerit, quamvis aut sortem cum certis usuris intra quattuor menses, postquam opus refectum erit, recipere potest exigendoque privilegio utetur aut deinceps propriam rem habebit, potest tamen pro socio agere ad hoc, ut consequatur quod sua intererat․ finge enim malle eum magis suum consequi quam dominium insulæ․ oratio enim divi Marci idcirco quattuor mensibus finit certas usuras, quia post quattuor dominium dedit.

D.17.2.52.11 Si qui societatem ad emendum coierint, deinde res alterius dolo vel culpa empta non sit, pro socio esse actionem constat․ plane si condicio sit adiecta ‘si intra illum diem veniret’, et dies sine culpa socii præterierit, cessabit actio pro socio.

D.17.2.52.12 Item si in communem rivum reficiendum inpensa facta sit, pro socio esse actionem ad reciperandum sumptum Cassius scripsit.

D.17.2.52.13 Item Mela scribit, si vicini semipedes inter se contulerunt, ut ibi craticium parietem inter se ædificarent ad onera utriusque sustinenda, deinde ædificato pariete alter in eum inmitti non patiatur, pro socio agendum․ idemque et si aream in commune emerint, ne luminibus suis officeretur, et alteri tradita sit nec præstet alteri quod convenit, pro socio actionem esse.

D.17.2.52.14 Si plures sint inter eosdem societates coitæ, ad omnes societates sufficere hoc unum iudicium constat.

D.17.2.52.15 Si quis ex sociis propter societatem profectus sit, veluti ad merces emendas, eos dumtaxat sumptuum societati imputabit qui in eam rem impensi sunt: viatica igitur et meritoriorum et stabulorum, iumentorum carrulorum vecturas vel sui vel sarcinarum suarum gratia vel mercium recte imputabit.

D.17.2.52.16 Socium universa in societatem conferre debet Neratius ait, si omnium bonorum socius sit: et ideo sive ob iniuriam sibi factam vel ex lege Aquilia, sive ipsius sive filii corpori nocitum sit, conferre debere respondit.

D.17.2.52.17 Ibidem ait socium omnium bonorum non cogi conferre, quæ ex prohibitis causis adquisierit.

D.17.2.52.18 Per contrarium quoque apud veteres tractatur, an socius omnium bonorum, si quid ob iniuriarum actionem damnatus præstiterit, ex communi consequatur ut præstet․ et Atilicinus Sabinus Cassius responderunt, si iniuria iudicis damnatus sit, consecuturum, si ob maleficium suum, ipsum tantum damnum sentire debere․ cui congruit, quod Servium respondisse Aufidius refert, si socii bonorum fuerint, deinde unus, cum ad iudicium non adesset, damnatus sit, non debere eum de communi id consequi, si vero præsens iniuriam iudicis passus sit, de communi sarciendum.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑