Digesta Iustiniani 17.2.3.5
inscriptio Paulus libro trigesimo secundo ad edictum
D.17.2.3pr. Ea vero, quæ in nominibus erunt, manent in suo statu: sed actiones invicem præstare debent.
D.17.2.3.1 Cum specialiter omnium bonorum societas coita est, tunc et hereditas et legatum et quod donatum est aut quaqua ratione adquisitum communioni adquiretur.
D.17.2.3.2 De illo quæritur, si ita sit coita societas, ut, si qua iusta hereditas alterutri obvenerit, communis sit, quæ sit iusta hereditas, utrum quæ iure legitimo obvenit an etiam ea quæ testamento? et probabilius est ad legitimam hereditatem tantum hoc pertinere.
D.17.2.3.3 Societas si dolo malo aut fraudandi causa coita sit, ipso iure nullius momenti est, quia fides bona contraria est fraudi et dolo.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
