Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 17.2.23.pr

PRO SOCIO

inscriptio Ulpianus libro trigesimo ad Sabinum

D.17.2.23pr. De illo Pomponius dubitat, utrum actionem eum mandare sociis sufficit, ut, si facere ille non possit, nihil ultra sociis præstet, an vero indemnes eos præstare debeat․ et puto omnimodo eum teneri eius nomine, quem ipse solus admisit, quia difficile est negare culpa ipsius admissum.

D.17.2.23.1 Idem quærit, an commodum, quod propter admissum socium accessit, compensari cum damno, quod culpa præbuit, debeat, et ait compensandum․ quod non est verum, nam et Marcellus libro sexto digestorum scribit, si servus unius ex sociis societati a domino præpositus neglegenter versatus sit, dominum societati qui præposuerit præstaturum nec compensandum commodum, quod per servum societati accessit, cum damno: et ita divum Marcum pronuntiasse, nec posse dici socio: ‘abstine commodo, quod per servum accessit, si damnum petis’.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑