Digesta Iustiniani 17.2.22
inscriptio Gaius libro decimo ad edictum provinciale
D.17.2.22 Ex contrario factum quoque sociorum debet ei præstare sicuti suum, quia ipse adversus eos habet actionem․ item certum est nihil vetare prius inter eum qui admiserit et eum qui admissus fuerit societatis iudicio agi, quam agi incipiat inter ceteros et eum qui admiserit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
