Digesta Iustiniani 17.2.14
inscriptio Ulpianus libro trigesimo ad Sabinum
D.17.2.14 Si convenerit inter socios, ne intra certum tempus communis res dividatur, non videtur convenisse, ne societate abeatur․ quid tamen si hoc convenit, ne abeatur, an valeat? eleganter Pomponius scripsit frustra hoc convenire: nam et si non convenit, si tamen intempestive renuntietur societati, esse pro socio actionem․ sed et si convenit, ne intra certum tempus societate abeatur, et ante tempus renuntietur, potest rationem habere renuntiatio․ nec tenebitur pro socio qui ideo renuntiavit, quia condicio quædam, qua societas erat coita, ei non præstatur: aut quid si ita iniuriosus et damnosus socius sit, ut non expediat eum pati?
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
