Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 17.1.8

MANDATI VEL CONTRA

inscriptio Ulpianus libro trigensimo primo ad edictum

D.17.1.8pr. Si procuratorem dedero nec instrumenta mihi causæ reddat, qua actione mihi teneatur? et Labeo putat mandati eum teneri nec esse probabilem sententiam existimantium ex hac causa agi posse depositi: uniuscuiusque enim contractus initium spectandum et causam.

D.17.1.8.1 Sed et si per collusionem procuratoris absolutus sit adversarius, mandati eum teneri: sed si solvendo non sit, tunc de dolo actionem adversus reum, qui per collusionem absolutus sit, dandam ait.

D.17.1.8.2 Sed et de lite quam suscepit exsequenda mandati eum teneri constat.

D.17.1.8.3 Si quis mandaverit alicui gerenda negotia eius, qui ipse sibi mandaverat, habebit mandati actionem, quia et ipse tenetur (tenetur autem, quia agere potest): quamquam enim vulgo dicatur procuratorem ante litem contestatam facere procuratorem non posse, tamen mandati actio est: ad agendum enim dumtaxat hoc facere non potest.

D.17.1.8.4 Si tutores mandaverint contutori suo mancipium emendum pupillo et ille non emerit, an sit mandati actio, et utrum tantum mandati an vero et tutelæ? et Iulianus distinguit: referre enim ait, cuius generis servum tutores uni tutorum mandaverint ut emeret․ nam si supervacuum servum vel etiam onerosum, mandati actione tantum eum teneri, tutelæ non teneri: si vero necessarium servum, tunc et tutelæ eum teneri non solum, sed et ceteros: nam et si mandassent, tenerentur tutelæ, cur servum pupillo necessarium non comparaverunt: non sunt igitur excusati, quod contutori mandaverunt, quia emere debuerunt․ plane habebunt nihilo minus mandati actionem, quia mandato non est obtemperatum․ contra quoque Iulianus ait tutorem qui emit mandati actionem habere adversus contutores suos.

D.17.1.8.5 Si liber homo, cum bona fide serviret, mandaverit Titio ut redimeretur et nummos ex eo peculio dederit, quod ipsum sequi, non apud bonæ fidei emptorem relinqui debuit, Titiusque pretio soluto liberum illum manumiserit, mox ingenuus pronuntiatus est, habere eum mandati actionem Iulianus ait adversus eum cui se redimendum mandavit, sed hoc tantum inesse mandati iudicio, ut sibi actiones mandet, quas habet adversus eum a quo comparavit․ plane si eam pecuniam dederit, quæ erat ex peculio ad bonæ fidei emptorem pertinente, nullæ ei, inquit Iulianus, mandari actiones possunt, quia nullas habet, cum ei suos nummos emptor dederit: quinimmo, inquit, ex vendito manebit obligatus, sed et hæc actio inutilis est, quia quantum fuerit consecutus, tantum empti iudicio necesse habebit præstare.

D.17.1.8.6 Mandati actio tunc competit, cum coepit interesse eius qui mandavit: ceterum si nihil interest, cessat mandati actio, et eatenus competit, quatenus interest․ ut puta mandavi tibi, ut fundum emeres: si intererat mea emi, teneberis: ceterum si eundem hunc fundum ego ipse emi vel alius mihi neque interest aliquid, cessat mandati actio․ mandavi, ut negotia gereres: si nihil deperierit, quamvis nemo gesserit, nulla actio est, aut si alius idonee gesserit, cessat mandati actio, et in similibus hoc idem erit probandum.

D.17.1.8.7 Si ignorantes fideiussores debitorem solvisse vel etiam acceptilatione sive pacto liberatum ex substantia debitoris solverunt, non tenebuntur mandati.

D.17.1.8.8 Quod et ad actionem fideiussoris pertinet․ et hoc ex rescripto divorum fratrum intellegere licet, cuius verba hæc sunt: ‘Catullo Iuliano․ Si hi, qui pro te fideiusserant, in maiorem quantitatem damnati, quam debiti ratio exigebat, scientes et prudentes auxilium appellationis omiserunt, poteris mandati agentibus his æquitate iudicis tueri te.’ igitur si ignoraverunt, excusata ignorantia est: si scierunt, incumbebat eis necessitas provocandi, ceterum dolo versati sunt, si non provocaverunt․ quid tamen, si paupertas eis non permisit? excusata est eorum inopia․ sed et si testato convenerunt debitorem, ut si ipse putaret appellaret, puto rationem eis constare.

D.17.1.8.9 Dolo autem facere videtur, qui id quod potest restituere non restituit:

D.17.1.8.10 proinde si tibi mandavi, ut hominem emeres, tuque emisti, teneberis mihi, ut restituas․ sed et si dolo emere neglexisti (forte enim pecunia accepta alii cessisti ut emeret) aut si lata culpa (forte si gratia ductus passus es alium emere), teneberis․ sed et si servus quem emisti fugit, si quidem dolo tuo, teneberis, si dolus non intervenit nec culpa, non teneberis nisi ad hoc, ut caveas, si in potestatem tuam pervenerit, te restituturum․ sed et si restituas, et tradere debes․ et si cautum est de evictione vel potes desiderare, ut tibi caveatur, puto sufficere, si mihi hac actione cedas, ut procuratorem me in rem meam facias, nec amplius præstes quam consecuturus sis.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑