Digesta Iustiniani 17.1.6.2
inscriptio Ulpianus libro trigensimo primo ad edictum
D.17.1.6pr. Si remunerandi gratia honor intervenit, erit mandati actio.
D.17.1.6.1 Si cui fuerit mandatum, ut negotia administraret, hac actione erit conveniendus nec recte negotiorum gestorum cum eo agetur: nec enim ideo est obligatus, quod negotia gessit, verum idcirco quod mandatum susceperit: denique tenetur et si non gessisset.
D.17.1.6.2 Si passus sim aliquem pro me fideiubere vel alias intervenire, mandati teneor et, nisi pro invito quis intercesserit aut donandi animo aut negotium gerens, erit mandati actio.
D.17.1.6.3 Rei turpis nullum mandatum est et ideo hac actione non agetur.
D.17.1.6.4 Si tibi mandavero quod mea non intererat, veluti ut pro Seio intervenias vel ut Titio credas, erit mihi tecum mandati actio, ut Celsus libro septimo digestorum scribit, et ego tibi sum obligatus.
D.17.1.6.5 Plane si tibi mandavero quod tua intererat, nulla erit mandati actio, nisi mea quoque interfuit: aut, si non esses facturus, nisi ego mandassem, etsi mea non interfuit, tamen erit mandati actio.
D.17.1.6.6 Apud Iulianum libro tertio decimo digestorum quæritur: si dominus iusserit procuratorem suum certam pecuniam sumere et fænerare periculo suo ita, ut certas usuras domino penderet dumtaxat, si pluris fænerare potuisset, ipse lucraretur, in creditam pecuniam videtur, inquit, accepisse․ plane si omnium negotiorum erat ei administratio mandata, mandati quoque eum teneri, quemadmodum solet mandati teneri debitor, qui creditoris sui negotia gessit.
D.17.1.6.7 Marius Paulus quidam fideiusserat pro Daphnide mercedem pactus ob suam fideiussionem et sub nomine alterius ex eventu litis caverat sibi certam quantitatem dari: hic a Claudio Saturnino prætore maiores fructus inferre iussus erat et advocationibus ei idem Saturninus interdixerat․ videbatur autem mihi iudicatum solvi fideiussisse et quasi redemptor litis extitisse et velle a Daphnide mandati iudicio consequi, quod erat condemnatus․ sed rectissime divi fratres rescripserunt nullam actionem eum propter suam calliditatem habere, quia mercede pacta accesserat ad talem redemptionem. Marcellus autem sic loquitur de eo qui pecunia accepta spopondit, ut, si quidem hoc actum est, ut suo periculo sponderet, nulla actione agat, sin vero non hoc actum est, utilis ei potius actio competat: quæ sententia utilitati rerum consentanea est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
