Digesta Iustiniani 17.1.56.2
inscriptio Papinianus libro tertio responsorum
D.17.1.56pr. Qui mutuam pecuniam dari mandavit, omisso reo promittendi et pignoribus non distractis eligi potest: quod uti liceat si litteris exprimatur, distractis quoque pignoribus ad eum creditor redire poterit: etenim quæ dubitationis tollendæ causa contractibus inseruntur, ius commune non lædunt.
D.17.1.56.1 Fideiussor qui pecuniam in iure optulit et propter ætatem eius qui petebat obsignavit ac publice deposuit, confestim agere mandati potest.
D.17.1.56.2 Non ideo minus omnis temporis bonam fidem explorari oportet, quod dominus post annos quinque de provincia reversus, mox rei publicæ causa profecturus non acceptis rationibus mandatum instauraverit. cum igitur ad officium procuratoris pertinuerit, quidquid ex prima negotiorum gestorum administratione debuit ad secundam rationem transferre, secundi temporis causa priorem litem suscipiet.
D.17.1.56.3 Salarium incertæ pollicitationis neque extra ordinem recte petitur neque iudicio mandati, ut salarium tibi constituat.
D.17.1.56.4 Sumptus bona fide necessario factos, etsi negotio finem adhibere procurator non potuit, iudicio mandati restitui necesse est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
