Digesta Iustiniani 17.1.54
inscriptio Papinianus libro vicesimo septimo quæstionum
D.17.1.54pr. Cum servus extero se mandat emendum, nullum mandatum est․ sed si in hoc mandatum intercessit ut servus manumitteretur nec manumiserit, et pretium consequetur dominus ut venditor et affectus ratione mandati agetur: finge filium naturalem vel fratrem esse (placuit enim prudentioribus affectus rationem in bonæ fidei iudiciis habendam)․ quod si de suis nummis emptor pretium dederit (neque enim aliter iudicio venditi liberari potest), quæri solet, an utiliter de peculio agere possit․ et verius et utilius videtur prætorem de huiusmodi contractibus servorum non cogitasse, quo se ipsi mala ratione dominis auferrent.
D.17.1.54.1 Si liber homo bona fide serviens redimi se mandaverit idque nummis emptoris factum sit, contraria mandati actione agi posse constat, ut tamen actiones præstentur, quas habet emptor adversus venditorem: finge non manumisisse liberam personam emptorem.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
