Digesta Iustiniani 17.1.5
inscriptio Paulus libro trigensimo secundo ad edictum
D.17.1.5pr. Diligenter igitur fines mandati custodiendi sunt:
D.17.1.5.1 nam qui excessit, aliud quid facere videtur et, si susceptum non impleverit, tenetur.
D.17.1.5.2 Itaque si mandavero tibi, ut domum Seianam centum emeres tuque Titianam emeris longe maioris pretii, centum tamen aut etiam minoris, non videris implesse mandatum.
D.17.1.5.3 Item si mandavero tibi, ut fundum meum centum venderes tuque eum nonaginta vendideris et petam fundum, non obstabit mihi exceptio, nisi et reliquum mihi, quod deest mandatu meo, præstes et indemnem me per omnia conserves.
D.17.1.5.4 Servo quoque dominus si præceperit certa summa rem vendere, ille minoris vendiderit, similiter vindicare eam dominus potest nec ulla exceptione summoveri, nisi indemnitas ei præstetur.
D.17.1.5.5 Melior autem causa mandantis fieri potest, si, cum tibi mandassem, ut Stichum decem emeres, tu eum minoris emeris vel tantidem, ut aliud quicquam servo accederet: utroque enim casu aut non ultra pretium aut intra pretium fecisti.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
