Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 17.1.38

MANDATI VEL CONTRA

inscriptio Marcellus libro singulari responsorum

D.17.1.38pr. Lucius Titius Publio Mævio filio naturali domum communem permisit non donationis causa creditori filii obligare: postea Mævio defuncto relicta pupilla tutores eius iudicem adversus Titium acceperunt et Titius de mutuis petitionibus: quæro, an domus pars, quam Titius obligandam filio suo accommodavit, arbitratu iudicis liberari debeat․ Marcellus respondit, an et quando debeat liberari, ex persona debitoris itemque ex eo, quod inter contrahentes actum esset, ac tempore, quo res de qua quæreretur obligata fuisset, iudicem æstimaturum:

D.17.1.38.1 est enim earum specierum iudicialis quæstio, per quam res expediatur, non absimilis illa, quæ frequentissime agitari solet, fideiussor an et prius quam solvat agere possit, ut liberetur․ nec tamen semper exspectandum est, ut solvat aut iudicio accepto condemnetur, si diu in solutione reus cessabit aut certe bona sua dissipabit, præsertim si domi pecuniam fideiussor non habebit, qua numerata creditori mandati actione reum conveniat.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑