Digesta Iustiniani 17.1.34
inscriptio Africanus libro octavo quæstionum
D.17.1.34pr. Qui negotia Lucii Titii procurabat, is, cum a debitoribus eius pecuniam exegisset, epistulam ad eum emisit, qua significaret certam summam ex administratione apud se esse eamque creditam sibi se debiturum cum usuris semissibus: quæsitum est, an ex ea causa credita pecunia peti possit et an usuræ peti possint․ respondit non esse creditam: alioquin dicendum ex omni contractu nuda pactione pecuniam creditam fieri posse․ nec huic simile esse, quod, si pecuniam apud te depositam convenerit ut creditam habeas, credita fiat, quia tunc nummi, qui mei erant, tui fiunt: item quod, si a debitore meo iussero te accipere pecuniam, credita fiat, id enim benigne receptum est․ his argumentum esse eum, qui, cum mutuam pecuniam dare vellet, argentum vendendum dedisset, nihilo magis pecuniam creditam recte petiturum: et tamen pecuniam ex argento redactam periculo eius fore, qui accepisset argentum․ et in proposito igitur dicendum actione mandati obligatum fore procuratorem, ut, quamvis ipsius periculo nummi fierent, tamen usuras, de quibus convenerit, præstare debeat.
D.17.1.34.1 Cum heres ex parte esses, mandavi tibi, ut prædium hereditarium mihi emeres certo pretio: emisti․ pro coheredum quidem partibus non dubie mandati actio est inter nos․ pro tua autem parte posse dubitari ait, utrumne ex empto an mandati agi oporteat: neque enim sine ratione quem existimaturum pro hac parte sub condicione contractam emptionem․ quod quidem maxime quæri pertinere ait, ut, si forte prius quam emptio fieret decesserim et tu, cum scires me decessisse, propter mandatum meum alii vendere nolueris, an heres meus eo nomine tibi sit obligatus, et retro, si alii vendideris, an heredi meo tenearis․ nam si quidem sub condicione emptio facta videtur, potest agi, quemadmodum si quævis alia condicio post mortem exstitisset: si vero perinde mandati agendum sit, ac si alienum fundum emi mandassem, morte insecuta, cum id scieris, resoluto mandato nullam tibi actionem cum herede meo fore․ sed et si mandati agendum esset, eadem præstanda, quæ præstarentur, si ex empto ageretur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
