Digesta Iustiniani 17.1.26.1
inscriptio Paulus libro trigensimo secundo ad edictum
D.17.1.26pr. Inter causas omittendi mandati etiam mors mandatoris est: nam mandatum solvitur morte․ si tamen per ignorantiam impletum est, competere actionem utilitatis causa dicitur․ Iulianus quoque scripsit mandatoris morte solvi mandatum, sed obligationem aliquando durare.
D.17.1.26.1 Si quis debitori suo mandaverit, ut Titio solveret, et debitor mortuo eo, cum id ignoraret, solverit, liberari eum oportet.
D.17.1.26.2 Abesse intellegitur pecunia fideiussori etiam si debitor ab eo delegatus sit creditori, licet is solvendo non fuerit, quia bonum nomen facit creditor, qui admittit debitorem delegatum.
D.17.1.26.3 Si is, qui fideiussori donare vult, creditorem eius habeat debitorem suum eumque liberaverit, continuo aget fideiussor mandati, quatenus nihil intersit, utrum nummos solverit creditori an eum liberaverit.
D.17.1.26.4 Præterea sciendum est non plus fideiussorem consequi debere mandati iudicio, quam quod solverit.
D.17.1.26.5 Mandatu tuo fideiussi decem et procuratori creditoris solvi: si verus procurator fuit, statim mandati agam: quod si procurator non est, repetam ab eo.
D.17.1.26.6 Non omnia, quæ inpensurus non fuit mandator imputabit, veluti quod spoliatus sit a latronibus aut naufragio res amiserit vel languore suo suorumque adprehensus quædam erogaverit: nam hæc magis casibus quam mandato imputari oportet.
D.17.1.26.7 Sed cum servus, quem mandatu meo emeras, furtum tibi fecisset, Neratius ait mandati actione te consecuturum, ut servus tibi noxæ dedatur, si tamen sine culpa tua id acciderit: quod si ego scissem talem esse servum nec prædixissem, ut possis præcavere, tunc quanti tua intersit, tantum tibi præstari oportet.
D.17.1.26.8 Faber mandatu amici sui emit servum decem et fabricam docuit, deinde vendidit eum viginti, quos mandati iudicio coactus est solvere: mox quasi homo non erat sanus, emptori damnatus est: Mela ait non præstaturum id ei mandatorem, nisi posteaquam emisset sine dolo malo eius hoc vitium habere coeperit servus․ sed si iussu mandatoris eum docuerit, contra fore: tunc enim et mercedem et cibaria consecuturum, nisi si ut gratis doceret rogatus sit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
