Digesta Iustiniani 17.1.16
inscriptio Ulpianus libro trigensimo primo ad edictum
D.17.1.16 Si quis mihi mandaverit in meo aliquid facere et fecero, quæsitum est, an sit mandati actio․ et ait Celsus libro septimo digestorum hoc respondisse se, cum Aurelius Quietus hospiti suo medico mandasse diceretur, ut in hortis eius quos Ravennæ habebat, in quos omnibus annis secedere solebat, sphæristerium et hypocausta et quædam ipsius valetudini apta sua inpensa faceret: deducto igitur, quanto sua ædificia pretiosiora fecisset, quod amplius impendisset posse eum mandati iudicio persequi.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
