Digesta Iustiniani 17.1.12
inscriptio Ulpianus libro trigensimo primo ad edictum
D.17.1.12pr. Si vero non remunerandi causa, sed principaliter donando fideiussori remisit actionem, mandati eum non acturum.
D.17.1.12.1 Marcellus autem fatetur, si quis donaturus fideiussori pro eo solverit creditori, habere fideiussorem mandati actionem.
D.17.1.12.2 Plane, inquit, si filius familias vel servus fuit fideiussor et pro his solvero donaturus eis, mandati patrem vel dominum non acturos, hoc ideo, quia non patri donatum voluit.
D.17.1.12.3 Plane si servus fideiussor solverit, dominum mandati acturum idem Marcellus ibidem ait.
D.17.1.12.4 Si filius familias non iussu patris fideiusserit, cessat mandati actio, si nihil sit in peculio: quod si iussu, vel ex peculio solutum est, multo magis habet pater mandati.
D.17.1.12.5 Si filio familias mandavi, ut pro me solveret, patrem, sive ipse solverit sive filius ex peculio, mandati acturum Neratius ait, quod habet rationem: nihil enim mea interest, quis solvat.
D.17.1.12.6 Si filio familias mandavero, ut pro me solveret, et emancipatus solvat, verum est in factum actionem filio dandam, patrem autem post emancipationem solventem negotiorum gestorum actionem habere.
D.17.1.12.7 Contrario iudicio experiuntur qui mandatum susceperunt, ut puta qui rerum vel rei unius procurationem susceperunt.
D.17.1.12.8 Inde Papinianus quærit, si patronus prædium quod emerat, pro quo pretii bessem exsolverat, iusserit liberto suo tradi, ut ille residuum pretii redderet, deinde reddito pretio vendenti fundum patrono libertus consenserit, trientis pretium an libertus possit repetere․ et ait, si mandatum suscepit initio libertus, non donatum accepit, contrario iudicio posse eum pretium repetere, quod deductis mercedibus, quas medio tempore percepit, superest: quod si donationem patronus in libertum contulit, videri et postea libertum patrono donasse.
D.17.1.12.9 Si mihi mandaveris, ut rem tibi aliquam emam, egoque emero meo pretio, habebo mandati actionem de pretio reciperando: sed et si tuo pretio, impendero tamen aliquid bona fide ad emptionem rei, erit contraria mandati actio: aut si rem emptam nolis recipere: simili modo et si quid aliud mandaveris et in id sumptum fecero․ nec tantum id quod impendi, verum usuras quoque consequar․ usuras autem non tantum ex mora esse admittendas, verum iudicem æstimare debere, si exegit a debitore suo quis et solvit, cum uberrimas usuras consequeretur, æquissimum enim erit rationem eius rei haberi: aut si ipse mutuatus gravibus usuris solvit․ sed et si reum usuris non relevavit, ipsi autem et usuræ absunt, vel si minoribus relevavit, ipse autem maioribus fænus accepit, ut fidem suam liberaret, non dubito debere eum mandati iudicio et usuras consequi․ et (ut est constitutum) totum hoc ex æquo et bono iudex arbitrabitur.
D.17.1.12.10 Dedi tibi pecuniam, ut creditori meo exsolvas: non fecisti: præstabis mihi usuras, quo casu et a me creditor pecuniam debitam cum usuris recepturus sit: et ita imperator Severus Hadriano Demonstrati rescripsit.
D.17.1.12.11 Si adulescens luxuriosus mandet tibi, ut pro meretrice fideiubeas, idque tu sciens mandatum susceperis, non habebis mandati actionem, quia simile est, quasi perdituro pecuniam sciens credideris․ sed et si ulterius directo mandaverit tibi, ut meretrici pecuniam credas, non obligabitur mandati, quasi adversus bonam fidem mandatum sit.
D.17.1.12.12 Cum quidam talem epistulam scripsisset amico suo: ‘rogo te, commendatum habeas Sextilium Crescentem amicum meum’, non obligabitur mandati, quia commendandi magis hominis quam mandandi causa scripta est.
D.17.1.12.13 Si quis mandaverit filio familias credendam pecuniam non contra senatus consultum accipienti, sed ex ea causa, ex qua de peculio vel de in rem verso vel quod iussu pater teneretur, erit licitum mandatum․ hoc amplius dico, si, cum dubitarem, utrum contra senatus consultum acciperet an non, nec essem daturus contra senatus consultum accipienti, intercesserit qui diceret non accipere contra senatus consultum, et ‘periculo meo crede’, dicat, ‘bene credis’: arbitror locum esse mandato et mandati eum teneri.
D.17.1.12.14 Si post creditam pecuniam mandavero creditori credendam, nullum esse mandatum rectissime Papinianus ait․ plane si, ut exspectares nec urgueres debitorem ad solutionem, mandavero tibi, ut ei des intervallum, periculoque meo pecuniam fore dicam, verum puto omne nominis periculum debere ad mandatorem pertinere.
D.17.1.12.15 Idem ait, si tutor mandet suscipi vel probari nomen quod fecerat, teneri eum mandati, scilicet quondam pupillo suo vel curatori eius.
D.17.1.12.16 Si mandavero exigendam pecuniam, deinde voluntatem mutavero, an sit mandati actio vel mihi vel heredi meo? et ait Marcellus cessare mandati actionem, quia extinctum est mandatum finita voluntate․ quod si mandaveris exigendam, deinde prohibuisti, exactamque recepisti, debitor liberabitur.
D.17.1.12.17 Idem Marcellus scribit, si, ut post mortem sibi monumentum fieret, quis mandavit, heres eius poterit mandati agere․ illum vero qui mandatum suscepit, si sua pecunia fecit, puto agere mandati, si non ita ei mandatum est, ut sua pecunia faceret monumentum․ potuit enim agere etiam cum eo qui mandavit, ut sibi pecuniam daret, ad faciendum, maxime si iam quædam ad faciendum paravit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
