Digesta Iustiniani 17.1.1
inscriptio Paulus libro trigensimo secundo ad edictum
D.17.1.1pr. Obligatio mandati consensu contrahentium consistit.
D.17.1.1.1 Ideo per nuntium quoque vel per epistulam mandatum suscipi potest.
D.17.1.1.2 Item sive ‘rogo’ sive ‘volo’ sive ‘mando’ sive alio quocumque verbo scripserit, mandati actio est.
D.17.1.1.3 Item mandatum et in diem differri et sub condicione contrahi potest.
D.17.1.1.4 Mandatum nisi gratuitum nullum est: nam originem ex officio atque amicitia trahit, contrarium ergo est officio merces: interveniente enim pecunia res ad locationem et conductionem potius respicit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
