Digesta Iustiniani 16.3.7
inscriptio Ulpianus libro trigensimo ad edictum
D.16.3.7pr. Si hominem apud se depositum, ut quæstio de eo haberetur, ac propterea vinctum vel ad malam mansionem extensum sequester solverit misericordia ductus, dolo proximum esse quod factum est arbitror, quia cum sciret, cui rei pararetur, intempestive misericordiam exercuit, cum posset non suscipere talem causam quam decipere.
D.16.3.7.1 Datur actio depositi in heredem ex dolo defuncti in solidum: quamquam enim alias ex dolo defuncti non solemus teneri nisi pro ea parte quæ ad nos pervenit, tamen hic dolus ex contractu reique persecutione descendit ideoque in solidum unus heres tenetur, plures vero pro ea parte qua quisque heres est.
D.16.3.7.2 Quotiens foro cedunt nummularii, solet primo loco ratio haberi depositariorum, hoc est eorum qui depositas pecunias habuerunt, non quas fænore apud nummularios vel cum nummulariis vel per ipsos exercebant․ et ante privilegia igitur, si bona venierint, depositariorum ratio habetur, dummodo eorum qui vel postea usuras acceperunt ratio non habeatur, quasi renuntiaverint deposito.
D.16.3.7.3 Item quæritur, utrum ordo spectetur eorum qui deposuerunt an vero simul omnium depositariorum ratio habeatur․ et constat simul admittendos: hoc enim rescripto principali significatur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
