Digesta Iustiniani 16.3.5
inscriptio Ulpianus libro trigensimo ad edictum
D.16.3.5pr. Ei, apud quem depositum esse dicetur, contrarium iudicium depositi datur, in quo iudicio merito in litem non iuratur: non enim de fide rupta agitur, sed de indemnitate eius qui depositum suscepit.
D.16.3.5.1 In sequestrem depositi actio competit․ si tamen cum sequestre convenit, ut certo loco rem depositam exhiberet, nec ibi exhibeat, teneri eum palam est: quod si de pluribus locis convenit, in arbitrio eius est, quo loci exhibeat: sed si nihil convenit, denuntiandum est ei, ut apud prætorem exhibeat.
D.16.3.5.2 Si velit sequester officium deponere, quid ei faciendum sit? et ait Pomponius adire eum prætorem oportere et ex eius auctoritate denuntiatione facta his qui eum elegerant, ei rem restituendam qui præsens fuerit․ sed hoc non semper verum puto: nam plerumque non est permittendum officium, quod semel suscepit, contra legem depositionis deponere, nisi iustissima causa interveniente: et cum permittitur, raro ei res restituenda est qui venit, sed oportet eam arbitratu iudicis apud ædem aliquam deponi.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
