Digesta Iustiniani 16.3.33
inscriptio Labeo libro sexto posteriorum a Iavoleno epitomatorum
D.16.3.33 Servus tuus pecuniam cum Attio in sequestre deposuit apud Mævium ea condicione, ut ea tibi redderetur, si tuam esse probasses, si minus, ut Attio redderetur․ posse dixi cum eo, apud quem deposita esset, incerti agere, id est ad exhibendum, et exhibitam vindicare, quia servus in deponendo tuum ius deterius facere non potuisset.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
