Digesta Iustiniani 16.3.26.pr
inscriptio Paulus libro quarto responsorum
D.16.3.26pr. Publia Mævia cum proficisceretur ad maritum suum, arcam clusam cum veste et instrumentis commendavit Gaiæ Seiæ et dixit ei: ‘cum sana salvave venero, restitues mihi: certe, si aliquid mihi humanum contigerit, filio meo, quem ex alio marito suscepi’․ defuncta ea intestata desidero res commendatæ cui restitui debeant, filio an marito․ Paulus respondit filio.
D.16.3.26.1 Lucius Titius ita cavit: ‘῎Ελαβον καὶ ἔχω εἰς λόγον παρακαταϑήκης τὰ προγεγραμμένα τοῦ ἀργυρίου δηνάρια μύρια, καὶ πάντα ποιήσω καὶ συμφωνῶ καὶ ὡμολόγησα, ὡς προγέγραπται· καὶ συνεϑέμην χορηγῆσαί σοι τόκον ἑκάστης μνᾶς ἑκάστου μηνὸς ὀβόλους τέσσαρας μέχρι τῆς ἀποδόσεως παντὸς τοῦ ἀργυρίου.’ quæro, an usuræ peti possunt. Paulus respondit eum contractum de quo quæritur depositæ pecuniæ modum excedere, et ideo secundum conventionem usuræ quoque actione depositi peti possunt.
D.16.3.26.2 ‘Titius Semproniis salutem․ Habere me a vobis auri pondo plus minus decem et discos duos, saccum signatum: ex quibus debetis mihi decem, quos apud Titium deposuistis: item quos Trophimati decem: item ex ratione patris vestri decem et quod excurrit.’ quæro, an ex huiusmodi scriptura aliqua obligatio nata sit, scilicet quod ad solam pecuniæ causam attinet․ respondit ex epistula, de qua quæritur, obligationem quidem nullam natam videri, sed probationem depositarum rerum impleri posse: an autem is quoque, qui deberi sibi cavit in eadem epistula decem, probare possit hoc quod scripsit, iudicem æstimaturum.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
