Digesta Iustiniani 16.3.25
inscriptio Papinianus libro tertio responsorum
D.16.3.25pr. Die sponsaliorum aut postea res oblatas puellæ, quæ sui iuris fuit, pater suscepit: heres eius ut exhibeat recte convenietur etiam actione depositi.
D.16.3.25.1 Qui pecuniam apud se non obsignatam, ut tantundem redderet, depositam ad usus proprios convertit, post moram in usuras quoque iudicio depositi condemnandus est.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
