Digesta Iustiniani 16.3.1.42
inscriptio Ulpianus libro trigensimo ad edictum
D.16.3.1pr. Depositum est, quod custodiendum alicui datum est, dictum ex eo quod ponitur: præpositio enim de auget depositum, ut ostendat totum fidei eius commissum, quod ad custodiam rei pertinet.
D.16.3.1.1 Prætor ait: ‘Quod neque tumultus neque incendii neque ruinæ neque naufragii causa depositum sit, in simplum, earum autem rerum, quæ supra comprehensæ sunt, in ipsum in duplum, in heredem eius, quod dolo malo eius factum esse dicetur qui mortuus sit, in simplum, quod ipsius, in duplum iudicium dabo.’
D.16.3.1.2 Merito has causas deponendi separavit prætor, quæ continent fortuitam causam depositionis ex necessitate descendentem, non ex voluntate proficiscentem.
D.16.3.1.3 Eum tamen deponere tumultus vel incendii vel ceterarum causarum gratia intellegendum est, qui nullam aliam causam deponendi habet quam imminens ex causis supra scriptis periculum.
D.16.3.1.4 Hæc autem separatio causarum iustam rationem habet․ quippe cum quis fidem elegit nec depositum redditur, contentus esse debet simplo, cum vero extante necessitate deponat, crescit perfidiæ crimen et publica utilitas coercenda est vindicandæ rei publicæ causa: est enim inutile in causis huiusmodi fidem frangere.
D.16.3.1.5 Quæ depositis rebus accedunt, non sunt deposita, ut puta si homo vestitus deponatur, vestis enim non est deposita: nec si equus cum capistro, nam solus equus depositus est.
D.16.3.1.6 Si convenit, ut in deposito et culpa præstetur, rata est conventio: contractus enim legem ex conventione accipiunt.
D.16.3.1.7 Illud non probabis, dolum non esse præstandum si convenerit: nam hæc conventio contra bonam fidem contraque bonos mores est et ideo nec sequenda est.
D.16.3.1.8 Si vestimenta servanda balneatori data perierunt, si quidem nullam mercedem servandorum vestimentorum accepit, depositi eum teneri et dolum dumtaxat præstare debere puto: quod si accepit, ex conducto.
D.16.3.1.9 Si quis servum custodiendum coniecerit forte in pistrinum, si quidem merces intervenit custodiæ, puto esse actionem adversus pistrinarium ex conducto: si vero mercedem accipiebam ego pro hoc servo, quem in pistrinum accipiebat, ex locato me agere posse: quod si operæ eius servi cum custodia pensabantur, quasi genus locati et conducti intervenit, sed quia pecunia non datur, præscriptis verbis datur actio: si vero nihil aliud quam cibaria præstabat nec de operis quicquam convenit, depositi actio est.
D.16.3.1.10 In conducto et locato et in negotio, ex quo diximus præscriptis verbis dandam actionem, et dolum et culpam præstabunt qui servum receperunt: at si cibaria tantum, dolum dumtaxat․ sequemur tamen, ut Pomponius ait, et quid habuerunt proscriptum aut quid convenerit, dummodo sciamus et si quid fuit proscriptum, dolum tamen eos præstaturos qui receperunt, qui solus in depositum venit.
D.16.3.1.11 Si te rogavero, ut rem meam perferas ad Titium, ut is eam servet, qua actione tecum experiri possum, apud Pomponium quæritur․ et putat tecum mandati, cum eo vero, qui eas res receperit, depositi: si vero tuo nomine receperit, tu quidem mihi mandati teneris, ille tibi depositi, quam actionem mihi præstabis mandati iudicio conventus.
D.16.3.1.12 Quod si rem tibi dedi, ut, si Titius rem non recepisset, tu custodires, nec eam recepit, videndum est, utrum depositi tantum an et mandati actio sit․ et Pomponius dubitat: puto tamen mandati esse actionem, quia plenius fuit mandatum habens et custodiæ legem.
D.16.3.1.13 Idem Pomponius quærit, si tibi mandavero, ut rem ab aliquo meo nomine receptam custodias, idque feceris, mandati an depositi tenearis․ et magis probat mandati esse actionem, quia hic est primus contractus.
D.16.3.1.14 Idem Pomponius quærit, si apud te volentem me deponere iusseris apud libertum tuum deponere, an possim tecum depositi experiri․ et ait, si tuo nomine, hoc est quasi te custodituro, deposuissem, mihi tecum depositi esse actionem: si vero suaseris mihi, ut magis apud eum deponam, tecum nullam esse actionem, cum illo depositi actio est: nec mandati teneris, quia rem meam gessi․ sed si mandasti mihi, ut periculo tuo apud eum deponam, cur non sit mandati actio, non video. plane si fideiussisti pro eo, Labeo omnimodo fideiussorem teneri ait, non tantum si dolo fecit is qui depositum suscepit, sed et si non fecit, est tamen res apud eum․ quid enim si fureret is, apud quem depositum sit, vel pupillus sit, vel neque heres neque bonorum possessor neque successor eius exstaret? tenebitur ergo, ut id præstet, quod depositi actione præstari solet.
D.16.3.1.15 An in pupillum, apud quem sine tutoris auctoritate depositum est, depositi actio detur, quæritur․ sed probari oportet, si apud doli mali iam capacem deposueris, agi posse, si dolum commisit: nam et in quantum locupletior factus est, datur actio in eum et si dolus non intervenit.
D.16.3.1.16 Si res deposita deterior reddatur, quasi non reddita agi depositi potest: cum enim deterior redditur, potest dici dolo malo redditam non esse.
D.16.3.1.17 Si servus meus deposuerit, nihilo minus depositi habebo actionem.
D.16.3.1.18 Si apud servum deposuero et cum manumisso agam, Marcellus ait nec tenere actionem, quamvis solemus dicere doli etiam in servitute commissi teneri quem debere, quia et delicta et noxæ caput sequuntur: erit igitur ad alias actiones competentes decurrendum.
D.16.3.1.19 Hæc actio bonorum possessoribus et ei, cui ex Trebelliano senatus consulto restituta est hereditas, competit.
D.16.3.1.20 Non tantum præteritus dolus in depositi actione veniet, sed etiam futurus, id est post litem contestatam.
D.16.3.1.21 Inde scribit Neratius, si res deposita sine dolo malo amissa sit et post iudicium acceptum reciperaretur, nihilo minus recte ad restitutionem reum compelli nec debere absolvi, nisi restituat․ idem Neratius ait, quamvis tunc tecum depositi actum sit, cum restituendi facultatem non habeas horreis forte clusis, tamen, si ante condemnationem restituendi facultatem habeas, condemnandum te nisi restituas, quia res apud te est: tunc enim quærendum, an dolo malo feceris, cum rem non habes.
D.16.3.1.22 Est autem et apud Iulianum libro tertio decimo digestorum scriptum eum qui rem deposuit statim posse depositi actione agere: hoc enim ipso dolo facere eum qui suscepit, quod reposcenti rem non reddat. Marcellus autem ait non semper videri posse dolo facere eum, qui reposcenti non reddat: quid enim si in provincia res sit vel in horreis, quorum aperiendorum condemnationis tempore non sit facultas? vel condicio depositionis non exstitit?
D.16.3.1.23 Hanc actionem bonæ fidei esse dubitari non oportet.
D.16.3.1.24 Et ideo et fructus in hanc actionem venire et omnem causam et partum, dicendum est, ne nuda res veniat.
D.16.3.1.25 Si rem depositam vendidisti eamque postea redemisti in causam depositi, etiamsi sine dolo malo postea perierit, teneri te depositi, quia semel dolo fecisti, cum venderes.
D.16.3.1.26 In depositi quoque actione in litem iuratur.
D.16.3.1.27 Non solum si servus meus, sed et si is qui bona fide mihi serviat rem deposuerit, æquissimum erit dari mihi actionem, si rem ad me pertinentem deposuit.
D.16.3.1.28 Simili modo et si usum fructum in servo habeam, si id quod deposuit ex eo peculio fuit quod ad me pertinebat vel res mea fuit, eadem actione agere potero.
D.16.3.1.29 Item si servus hereditarius deposuerit, heredi postea adeunti competit actio.
D.16.3.1.30 Si servus deposuit, sive vivat sive decesserit, utiliter dominus hac actione experietur․ ipse autem servus manumissus non poterit agere: sed et si fuerit alienatus, adhuc ei competit actio cuius fuit servus cum deponeret: initium enim contractus spectandum est.
D.16.3.1.31 Si duorum servus sit qui deposuit, unicuique dominorum in partem competit depositi.
D.16.3.1.32 Si rem a servo depositam Titio, quem dominum eius putasti cum non esset, restituisses, depositi actione te non teneri Celsus ait, quia nullus dolus intercessit: cum Titio autem, cui res restituta est, dominus servi aget: sed si exhibuerit, vindicabitur, si vero, cum sciret esse alienum, consumpserit, condemnabitur, quia dolo fecit quo minus possideret.
D.16.3.1.33 Eleganter apud Iulianum quæritur, si pecuniam servus apud me deposuit ita, ut domino pro libertate eius dem, egoque dedero, an tenear depositi․ et libro tertio decimo digestorum scribit, si quidem sic dedero quasi ad hoc penes me depositam teque certioravero, non competere tibi depositi actionem, quia sciens recepisti, careo igitur dolo: si vero quasi meam pro libertate eius numeravero, tenebor․ quæ sententia vera mihi videtur: hic enim non tantum sine dolo malo non reddidit, sed nec reddidit: aliud est enim reddere, aliud quasi de suo dare.
D.16.3.1.34 Si pecunia apud te ab initio hac lege deposita sit, ut si voluisses utereris, prius quam utaris depositi teneberis.
D.16.3.1.35 Sæpe evenit, ut res deposita vel nummi periculo sint eius, apud quem deponuntur: ut puta si hoc nominatim convenit․ sed et si se quis deposito obtulit, idem Iulianus scribit periculo se depositi illigasse, ita tamen, ut non solum dolum, sed etiam culpam et custodiam præstet, non tamen casus fortuitos.
D.16.3.1.36 Si pecunia in sacculo signato deposita sit et unus ex heredibus eius qui deposuit veniat repetens, quemadmodum ei satisfiat, videndum est․ promenda pecunia est vel coram prætore vel intervenientibus honestis personis et exsolvenda pro parte hereditaria: sed et si resignetur, non contra legem depositi fiet, cum vel prætore auctore vel honestis personis intervenientibus hoc eveniet: residuo vel apud eum remanente, si hoc voluerit (sigillis videlicet prius ei impressis vel a prætore vel ab his, quibus coram signacula remota sunt), vel, si hoc recusaverit, in æde deponendo․ sed si res sunt, quæ dividi non possunt, omnes debebit tradere satisdatione idonea a petitore ei præstanda in hoc, quod supra eius partem est: satisdatione autem non interveniente rem in ædem deponi et omni actione depositarium liberari.
D.16.3.1.37 Apud Iulianum libro tertio decimo digestorum talis species relata est: ait enim, si depositor decesserit et duo existant, qui inter se contendant unusquisque solum se heredem dicens, ei tradendam rem, qui paratus est adversus alterum reum defendere, hoc est eum qui depositum suscepit: quod si neuter hoc onus suscipiat, commodissime dici ait non esse cogendum a prætore iudicium suscipere: oportere igitur rem deponi in æde aliqua, donec de hereditate iudicetur.
D.16.3.1.38 Si quis tabulas testamenti apud se depositas pluribus præsentibus legit, ait Labeo depositi actione recte de tabulis agi posse․ ego arbitror et iniuriarum agi posse, si hoc animo recitatum testamentum est quibusdam præsentibus, ut iudicia secreta eius qui testatus est divulgarentur.
D.16.3.1.39 Si prædo vel fur deposuerint, et hos Marcellus libro sexto digestorum putat recte depositi acturos: nam interest eorum eo, quod teneantur.
D.16.3.1.40 Si quis argentum vel aurum depositum petat, utrum speciem an et pondus complecti debeat? et magis est, ut utrumque complectatur, scyphum forte vel lancem vel pateram dicendo et materiam et pondus addendo․ sed et si purpura sit infecta vel lana, pondus similiter adiciendum salvo eo, ut, si de quantitate ponderis incertum est, iuranti succurratur.
D.16.3.1.41 Si cista signata deposita sit, utrum cista tantum petatur, an et species comprehendendæ sint? et ait Trebatius cistam repetendam, non singularum rerum depositi agendum: quod et si res ostensæ sunt et sic depositæ, adiciendæ sunt et species vestis․ Labeo autem ait eum qui cistam deponit singulas quoque res videri deponere: ergo et de rebus agere eum oportet․ quid ergo si ignoraverit is, qui depositum suscipiebat, res ibi esse? non multum facere, cum suscepit depositum․ ergo et rerum depositi agi posse existimo, quamvis signata cista deposita sit.
D.16.3.1.42 Filium familias teneri depositi constat, quia et ceteris actionibus tenetur: sed et cum patre eius agi potest dumtaxat de peculio․ idem et in servo: nam cum domino agetur․ plane et Iulianus scripsit et nobis videtur, si eorum nomine qui sunt in potestate agatur, veniat in iudicium et si quid per eum in cuius iure sunt captus fraudatusve est, ut et dolus eorum veniat, non tantum ipsorum cum quibus contractum est.
D.16.3.1.43 Si apud duos sit deposita res, adversus unumquemque eorum agi poterit nec liberabitur alter, si cum altero agatur: non enim electione, sed solutione liberantur․ proinde si ambo dolo fecerunt et alter quod interest præstiterit, alter non convenietur exemplo duorum tutorum: quod si alter vel nihil vel minus facere possit, ad alium pervenietur: idemque et si alter dolo non fecerit et idcirco sit absolutus, nam ad alium pervenietur.
D.16.3.1.44 Sed si duo deposuerint et ambo agant, si quidem sic deposuerunt, ut vel unus tollat totum, poterit in solidum agere: sin vero pro parte, pro qua eorum interest, tunc dicendum est in partem condemnationem faciendam.
D.16.3.1.45 Si deposuero apud te, ut post mortem tuam reddas, et tecum et cum herede tuo possum depositi agere: possum enim mutare voluntatem et ante mortem tuam depositum repetere.
D.16.3.1.46 Proinde et si sic deposuero, ut post mortem meam reddatur, potero et ego et heres meus agere depositi, ego mutata voluntate.
D.16.3.1.47 Quia autem dolus dumtaxat in hanc actionem venit, quæsitum est, si heres rem apud testatorem depositam vel commodatam distraxit ignarus depositam vel commodatam, an teneatur․ et quia dolo non fecit, non tenebitur de re: an tamen vel de pretio teneatur, quod ad eum pervenit? et verius est teneri eum: hoc enim ipso dolo facit, quod id quod ad se pervenit non reddit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
