Digesta Iustiniani 16.2.10
inscriptio Ulpianus libro sexagensimo tertio ad edictum
D.16.2.10pr. Si ambo socii parem neglegentiam societati adhibuimus, dicendum est desinere nos invicem esse obligatos ipso iure compensatione neglegentiæ facta․ simili modo probatur, si alter ex re communi aliquid percepit, alter tantam neglegentiam exhibuerit, quæ eadem quantitate æstimatur, compensationem factam videri et ipso iure invicem liberationem.
D.16.2.10.1 Si quis igitur compensare potens solverit, condicere poterit quasi indebito soluto.
D.16.2.10.2 Quotiens ex maleficio oritur actio, ut puta ex causa furtiva ceterorumque maleficiorum, si de ea pecuniarie agitur, compensatio locum habet: idem est et si condicatur ex causa furtiva․ sed et qui noxali iudicio convenitur, compensationem opponere potest.
D.16.2.10.3 In stipulationibus quoque quæ instar actionum habent, id est prætoriis, compensatio locum habet, et secundum Iulianum tam in ipsa stipulatione quam in ex stipulatu actione poterit obici compensatio.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
