Digesta Iustiniani 16.1.27
inscriptio Papinianus libro tertio responsorum
D.16.1.27pr. Bona fide personam mulieris in contrahendo secutus ob ea, quæ inter virum et uxorem accepta pecunia gesta sunt, exceptione senatus consulti non summovetur.
D.16.1.27.1 Cum servi ad negotiationem præpositi cum alio contrahentes personam mulieris ut idoneæ sequuntur, exceptione senatus consulti dominum summovet: nec videtur deterior causa domini per servum fieri, sed nihil esse domino quæsitum, non magis, quam si litigiosum prædium servus aut liberum hominem emerit.
D.16.1.27.2 Uxor debitricem suam viro delegavit, ut vir creditori eius pecuniam solveret: si fidem suam pro ea quam delegavit apud virum obligaverit, locum exceptio senatus consulti non habebit, quia mulier suum negotium gessit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
