Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 16.1.2.pr

AD SENATUS CONSULTUM VELLEIANUM

inscriptio Ulpianus libro vicensimo nono ad edictum

D.16.1.2pr. Et primo quidem temporibus divi Augusti, mox deinde Claudii edictis eorum erat interdictum, ne feminæ pro viris suis intercederent.

D.16.1.2.1 Postea factum est senatus consultum, quo plenissime feminis omnibus subventum est․ cuius senatus consulti verba hæc sunt: ‘Quod Marcus Silanus et Velleus Tutor consules verba fecerunt de obligationibus feminarum, quæ pro aliis reæ fierent, quid de ea re fieri oportet, de ea re ita censuere: quod ad fideiussores et mutui dationes pro aliis, quibus intercesserint feminæ, pertinet, tametsi ante videtur ita ius dictum esse, ne eo nomine ab his petitio neve in eas actio detur, cum eas virilibus officiis fungi et eius generis obligationibus obstringi non sit æquum, arbitrari senatum recte atque ordine facturos ad quos de ea re in iure aditum erit, si dederint operam, ut in ea re senatus voluntas servetur.’

D.16.1.2.2 Verba itaque senatus consulti excutiamus prius providentia amplissimi ordinis laudata, quia opem tulit mulieribus propter sexus inbecillitatem multis huiuscemodi casibus suppositis atque obiectis.

D.16.1.2.3 Sed ita demum eis subvenit, si non callide sint versatæ: hoc enim divus Pius et Severus rescripserunt․ nam deceptis, non decipientibus opitulatur et est et Græcum Severi tale rescriptum: Ταῖς ἀπατώσαις γυναιξὶν τὸ δόγμα τῆς συγκλήτου βουλῆς οὐ βοηϑεῖ: infirmitas enim feminarum, non calliditas auxilium demeruit.

D.16.1.2.4 Omnis omnino obligatio senatus consulto Velleiano comprehenditur, sive verbis sive re sive quocumque alio contractu intercesserint.

D.16.1.2.5 Sed et si mulier defensor alicuius exstiterit, procul dubio intercedit: suscipit enim in se alienam obligationem, quippe cum ex hac re subeat condemnationem․ proinde neque maritum neque filium neque patrem permittitur mulieri defendere.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑