Digesta Iustiniani 15.4.1
inscriptio Ulpianus libro vicensimo nono ad edictum
D.15.4.1pr. Merito ex iussu domini in solidum adversus eum iudicium datur, nam quodammodo cum eo contrahitur qui iubet.
D.15.4.1.1 Iussum autem accipiendum est, sive testato quis sive per epistulam sive verbis aut per nuntium sive specialiter in uno contractu iusserit sive generaliter: et ideo et si sic contestatus sit: ‘Quod voles cum Sticho servo meo negotium gere periculo meo’, videtur ad omnia iussisse, nisi certa lex aliquid prohibet.
D.15.4.1.2 Sed ego quæro, an revocare hoc iussum antequam credatur possit: et puto posse, quemadmodum si mandasset et postea ante contractum contraria voluntate mandatum revocasset et me certiorasset.
D.15.4.1.3 Sed et si mandaverit pater dominusve, videtur iussisse.
D.15.4.1.4 Sed et si servi chirographo subscripserit dominus, tenetur quod iussu.
D.15.4.1.5 Quid ergo si fideiusserit pro servo? ait Marcellus non teneri quod iussu: quasi extraneus enim intervenit: neque hoc dicit ideo, quod tenetur ex causa fideiussionis, sed quia aliud est iubere, aliud fideiubere: denique idem scribit, etsi inutiliter fideiusserit, tamen eum non obligari quasi iusserit, quæ sententia verior est.
D.15.4.1.6 Si ratum habuerit quis quod servus eius gesserit vel filius, quod iussu actio in eos datur.
D.15.4.1.7 Si pupillus dominus iusserit, utique non tenetur, nisi tutore auctore iussit.
D.15.4.1.8 Si iussu fructuarii erit cum servo contractum, item eius cui bona fide servit, Marcellus putat quod iussu dandam in eos actionem: quam sententiam et ego probo.
D.15.4.1.9 Si curatore adulescentis vel furiosi vel prodigi iubente cum servo contractum sit, putat Labeo dandam quod iussu actionem in eos quorum servus fuerit: idem et in vero procuratore․ sed si procurator verus non sit, in ipsum potius dandam actionem idem Labeo ait.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
