Digesta Iustiniani 15.3.19
inscriptio Paulus libro quarto quæstionum
D.15.3.19 Filius familias togam emit: mortuo deinde eo pater ignorans et putans suam esse dedicavit eam in funus eius․ Neratius libro responsorum ait in rem patris versum videri: in actione autem de peculio quod in rerum natura non esset uno modo æstimari debere, si dolo malo eius quocum agatur factum esset․ atquin si filio pater togam emere debuit, in rem patris res versa est non nunc quo funerabitur, sed quo tempore emit (funus enim filii æs alienum patris est: et hoc Neratius quoque, qui de in rem verso patrem teneri putavit, ostendit negotium hoc, id est sepulturam et funus filii patris esse æs alienum, non filii): factus est ergo debitor peculii, quamvis res non exstet, ut etiam de peculio possit conveniri, in quam actionem venit et quod in rem versum est: quæ tamen adiectio tunc necessaria est, cum annus post mortem filii excessit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
