Digesta Iustiniani 15.3.10.8
inscriptio Ulpianus libro vicensimo nono ad edictum
D.15.3.10pr. Si pro patre filius fideiusserit et creditori solverit, in rem patris videtur versum, quia patrem liberavit.
D.15.3.10.1 Cui simile est, quod Papinianus libro nono quæstionum scribit, si filius quasi defensor patris iudicium susceperit et sit condemnatus, de in rem verso teneri patrem: namque filius eum iudicio suscepto liberavit.
D.15.3.10.2 Idem tractat Papinianus et si, quod patrem dare oporteret, a filio sim stipulatus et ita convenerim filium, nam et hic de in rem verso fore actionem: nisi si donare patri filius voluit, dum se obligat.
D.15.3.10.3 Quare potest dici et si de peculio actionem quasi defensor patris susceperit, teneri patrem de in rem verso usque ad peculii quantitatem: cuius sententiæ id erit emolumentum, ut, si finita sit actio de peculio, de in rem verso conveniatur․ ego et ante condemnationem post iudicium patris nomine acceptum de in rem verso patrem teneri puto.
D.15.3.10.4 In rem autem versum videtur, prout aliquid versum est: proinde si pars versa est, de parte erit actio.
D.15.3.10.5 Sed utrum in sortem dumtaxat tenebitur dominus an et in usuras? et si quidem promisit usuras, Marcellus libro quinto digestorum scribit dominum præstaturum: sed si non sint promissæ, utique non debebuntur, quia in stipulatum deductæ non sunt․ plane si contemplatione domini pecuniam dedi non gerenti servo negotia domini, sed ipse gerens, negotiorum gestorum actione potero etiam de usuris experiri.
D.15.3.10.6 Versum autem sic accipimus, ut duret versum: et ita demum de in rem verso competit actio, si non sit a domino servo solutum vel filio. si tamen in necem creditoris, id est perdituro servo vel filio solutum sit, quamvis solutum sit, desinit quidem versum, æquissimum autem est de dolo malo adversus patrem vel dominum competere actionem: nam et peculiaris debitor, si fraudulenter servo solverit quod ei debebat, non liberatur.
D.15.3.10.7 Si domini debitor sit servus et ab alio mutuatus ei solverit, hactenus non vertit, quatenus domino debet: quod excedit, vertit. proinde si, cum domino deberet triginta, mutuatus quadraginta creditori eius solverit vel familiam exhibuerit, dicendum erit de in rem verso in decem competere actionem: aut si tantundem debeat, nihil videtur versum․ nam, ut Pomponius scribit, adversus lucrum domini videtur subventum: et ideo, sive debitor fuit domino, cum in rem verteret, nihil videri versum, sive postea debitor esse domino coeperit, desinere versum: idemque et si solverit ei․ plus dicit et si tantundem ei donavit dominus, quantum creditori solvit pro se, si quidem remunerandi animo, non videri versum, si vero alias donavit, durare versum.
D.15.3.10.8 Idem quærit, si decem in rem domini vertit et postea tantandem summam a domino mutuatus sit, habeat præterea et peculium decem, videndum ait, utrum desiit esse versum? an vero, quoniam est peculium, unde detrahatur debitum, de in rem verso non tollimus actionem? an potius ex utroque pro rata detrahimus? ego autem puto sublatam de in rem verso actionem, cum debitor domini sit constitutus.
D.15.3.10.9 Idem quærit, si in rem tuam verterit et debitor tuus factus sit, mox creditor eiusdem summæ quam tibi debuit, an renascatur de in rem verso actio an vero ex postfacto non convalescat? quod verum est.
D.15.3.10.10 Idem tractat, an ex eventu possit in rem patris filius vertere, veluti si duo rei pater et filius fuerint et filius mutuatus suo nomine solvat, vel si filio iussu patris credidisti et filius creditum tibi solvisset․ mihi videtur, si quidem pecunia ad patrem pervenerat, videri in rem versum: quod si non fuit et suum negotium gerens filius solvit, non esse de in rem verso actionem.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
