Digesta Iustiniani 15.3.1
inscriptio Ulpianus libro vicensimo nono ad edictum
D.15.3.1pr. Si hi qui in potestate aliena sunt nihil in peculio habent, vel habeant, non in solidum tamen, tenentur qui eos habent in potestate, si in rem eorum quod acceptum est conversum sit, quasi cum ipsis potius contractum videatur.
D.15.3.1.1 Nec videtur frustra de in rem verso actio promissa, quasi sufficeret de peculio: rectissime enim Labeo dicit fieri posse, ut et in rem versum sit et cesset de peculio actio․ quid enim si dominus peculium ademit sine dolo malo? quid si morte servi exstinctum est peculium et annus utilis præteriit? de in rem verso namque actio perpetua est et locum habet, sive ademit sine dolo malo sive actio de peculio anno finita est.
D.15.3.1.2 Item si plures agant de peculio, proficere hoc ei, cuius pecunia in rem versa est, debet, ut ipse uberiorem actionem habeat․ certe si præventum sit ab aliquo et actum de peculio, de in rem verso actio an cesset, videndum․ et refert Pomponius Iulianum existimare de peculio actione peremi de in rem verso actionem (quia in peculium conversum est quod in domini rem erat versum et pro servo solutum est, quemadmodum si ipsi servo a domino fuisset solutum), sed ita demum, si præstiterit ex actione de peculio dominus quod servus in rem eius verterat: ceterum si non præstiterit, manet actio de in rem verso.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
