Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 15.2.1

QUANDO DE PECULIO ACTIO ANNALIS EST

inscriptio Ulpianus libro vicensimo nono ad edictum

D.15.2.1pr. Prætor ait: ‘Post mortem eius qui in alterius potestate fuerit, posteave quam is emancipatus manumissus alienatusve fuerit, dumtaxat de peculio et si quid dolo malo eius in cuius potestate est factum erit, quo minus peculii esset, in anno, quo primum de ea re experiundi potestas erit, iudicium dabo.’

D.15.2.1.1 Quamdiu servus vel filius in potestate est, de peculio actio perpetua est: post mortem autem eius vel postquam emancipatus manumissus alienatusve fuerit, temporaria esse incipit, id est annalis.

D.15.2.1.2 Annus autem utilis computabitur: et ideo et si condicionalis sit obligatio, Iulianus scripsit ex eo computandum annum, non ex quo emancipatus est, sed ex quo peti potuit condicione existente.

D.15.2.1.3 Merito autem temporariam in hoc casu fecit prætor actionem: nam cum morte vel alienatione extinguitur peculium, sufficiebat usque ad annum produci obligationem.

D.15.2.1.4 Alienatio autem et manumissio ad servos pertinet, non ad filios, mors autem tam ad servos quam ad filios refertur, emancipatio vero ad solum filium․ sed et si alio modo sine emancipatione desierit esse in potestate, annalis erit actio․ sed et si morte patris vel deportatione sui iuris fuerit effectus filius, de peculio intra annum heres patris vel fiscus tenebuntur.

D.15.2.1.5 In alienatione accipitur utique venditor, qui actione de peculio intra annum tenetur:

D.15.2.1.6 sed et si donavit servum vel permutavit vel in dotem dedit, in eadem causa est:

D.15.2.1.7 item heres eius, qui servum legavit non cum peculio․ nam si cum peculio vel legavit vel liberum esse iussit, quæstionis fuit: et mihi verius videtur non dandam neque in manumissum neque in eum, cui legatum sit peculium, de peculio actionem․ an ergo teneatur heres? et ait Cæcilius teneri, quia peculium penes eum sit, qui tradendo id legatario se liberavit․ Pegasus autem caveri heredi debere ait ab eo, cui peculium legatum sit, quia ad eum veniunt creditores: ergo si tradiderit sine cautione, erit conveniendus.

D.15.2.1.8 Si præcepto servo et peculio rogatus sit heres restituere hereditatem, si de peculio conveniatur, Trebelliani exceptione non utetur, ut Marcellus tractans admittit: is autem cui restituta est hereditas non tenetur, ut Scævola ait, cum peculium non habeat nec dolo fecerit quo minus haberet.

D.15.2.1.9 Usu fructu quoque exstincto intra annum actionem dandam in usufructuarium Pomponius libro sexagensimo primo scripsit.

D.15.2.1.10 Quæsitum est apud Labeonem, si, cum filius viveret, tu credens eum mortuum annali actione egeris et, quia annus præterierat, exceptione sis repulsus, an rursus experiri tibi comperto errore permittendum est․ et ait permitti debere dumtaxat de peculio, non etiam de in rem verso: nam priore iudicio de in rem verso recte actum est, quia annua exceptio ad peculium, non ad in rem versum pertinet.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑