Brisson, De verborum quæ ad ius pertinent significatione

Edición de Heineccio (Halle, 1743). Texto de OCR, con Brisson y Heineccio en capas distintas.

Frontispicio grabado de la edición de 1743: retratos de Brisson y de Heineccio
Frontispicio de la edición de 1743 (grabado de G. A. Gründler y Susang): Brisson y Heineccio. Imagen de la ULB Sachsen-Anhalt, Halle.

Digesta Iustiniani 15.1.9.4

DE PECULIO

inscriptio Ulpianus libro vicensimo nono ad edictum

D.15.1.9pr. Sed si damnum servo dominus dederit, in peculium hoc non imputabitur, non magis quam si subripuerit.

D.15.1.9.1 Plane si conservus dedit damnum vel subripuit, in peculium videtur haberi, et ita Pomponius libro undecimo scribit: nam et si quid dominus ab eo qui rem peculiarem subripuit vel consecutus est vel consequi potest, in peculium esse ei imputandum Neratius libro secundo responsorum scribit.

D.15.1.9.2 Peculium autem deducto quod domino debetur computandum esse, quia prævenisse dominus et cum servo suo egisse creditur.

D.15.1.9.3 Huic definitioni Servius adiecit et si quid his debeatur qui sunt in eius potestate, quoniam hoc quoque domino deberi nemo ambigit.

D.15.1.9.4 Præterea id etiam deducetur, quod his personis debetur, quæ sunt in tutela vel cura domini vel patris vel quorum negotia administrant, dummodo dolo careant, quoniam et si per dolum peculium vel ademerint vel minuerint, tenentur: nam si semper prævenire dominus et agere videtur, cur non dicatur etiam hoc nomine eum secum egisse, quo nomine vel tutelæ vel negotiorum gestorum vel utili actione tenebitur? nam ut eleganter Pedius ait, ideo hoc minus in peculio est, quod domino vel patri debetur, quoniam non est verisimile dominum id concedere servo in peculium habere, quod sibi debetur. sane cum ex ceteris causis ipsum a semet ipso exegisse dicimus qui negotia vel tutelam geret, cur non etiam in specie peculiari exegerit, quod exigi debuit? defendendum igitur erit quasi sibi eum solvere, cum quis agere de peculio conabitur.

D.15.1.9.5 Sed et creditor servi, qui heres exstitit domino eius, deducit de peculio quod sibi debetur, si conveniatur, sive libertatem servus acceperit sive non, idemque et si legatus sit pure servus: nam quasi prævenerit et ipse secum egerit, sic deducet quod sibi debetur, licet nullo momento dominium in manumisso vel legato pure habuerit, et ita Iulianus libro duodecimo scribit․ certe si sub condicione servus libertatem acceperit, minus dubitanter Iulianus eodem loco scribit heredem deducere: dominus enim factus est․ ad defensionem sententiæ suæ Iulianus etiam illud adfert, quod, si ei, qui post mortem servi vel filii intra annum potuit conveniri de peculio, heres exstitero, procul dubio deducam quod mihi debetur.

D.15.1.9.6 Sive autem ex contractu quid domino debeat sive ex rationum reliquis, deducet dominus․ sed et si ex delicto ei debeat, ut puta ob furtum quod fecit, æque deducetur․ sed est quæstionis, utrum ipsa furti æstimatio, id est id solum quod domino abest, an vero tantum, quantum, si alienus servus commisisset, id est cum furti poenis? sed prior sententia verior est, ut ipsa furti æstimatio sola deducatur.

D.15.1.9.7 Si ipse servus sese vulneravit, non debet hoc damnum deducere, non magis quam si se occiderit vel præcipitaverit: licet enim etiam servis naturaliter in suum corpus sævire․ sed si a se vulneratum servum dominus curaverit, sumptuum nomine debitorem eum domino puto effectum, quamquam, si ægrum eum curasset, rem suam potius egisset.

D.15.1.9.8 Item deducetur de peculio, si quid dominus servi nomine obligatus est aut præstitit obligatus: ita si quid ei creditum est iussu domini: nam hoc deducendum Iulianus libro duodecimo digestorum scribit․ sed hoc ita demum verum puto, si non in rem domini vel patris quod acceptum est pervenit: alioquin secum debebit compensare․ sed et si pro servo fideiusserit, deducendum Iulianus libro duodecimo digestorum scribit․ Marcellus autem in utroque, si nondum quicquam domino absit, melius esse ait præstare creditori, ut caveat ille refusurum se, si quid præstiterit dominus hoc nomine conventus, quam ab initio deduci, ut medii temporis interusurium magis creditor consequatur․ sed si de peculio conventus dominus condemnatus est, debebit de sequenti actione de peculio deduci: coepit enim dominus vel pater iudicati teneri: nam et si quid servi nomine non condemnatus præstitisset creditori, etiam hoc deduceret.

Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.

☜ Redi ad vocem

Io. Henricus Boehmerus, Præfatio noua de interpretationis grammaticæ fatis et usu vario in iure Romano
↑