Digesta Iustiniani 15.1.57
inscriptio Tryphoninus libro octavo disputationum
D.15.1.57pr. Si filius vel servus, cuius nomine dumtaxat de peculio actum est, ante finitum iudicium decesserit, id peculium respicietur, quod aliquis eorum cum moriebatur habuit.
D.15.1.57.1 Sed eum, qui servum testamento liberum esse iubet et ei peculium legat, eius temporis peculium legare intellegi Iulianus scribit, quo libertas competit: ideoque omnia incrementa peculii quoquo modo ante aditam hereditatem adquisita ad manumissum pertinere.
D.15.1.57.2 At si quis extraneo peculium servi legaverit, in coniectura voluntatis testatoris quæstionem esse, et verosimilius esse id legatum quod mortis tempore in peculio fuerit ita, ut quæ ex rebus peculiaribus ante aditam hereditatem accesserint debeantur, veluti partus ancillarum et fetus pecudum, quæ autem servo donata fuerint sive quid ex operis suis adquisierit, ad legatarium non pertinere.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
