Digesta Iustiniani 15.1.50
inscriptio Papinianus libro nono quæstionum
D.15.1.50pr. Eo tempore, quo in peculio nihil est, pater latitat: in bonorum possessionem eius rei servandæ causa mitti non possum, qui de peculio cum eo acturus sum, quia non fraudationis causa latitat qui, si iudicium acciperet, absolvi deberet․ nec ad rem pertinet, quod fieri potest, ut damnatio sequatur: nam et si in diem vel sub condicione debeatur, fraudationis causa non videtur latitare, tametsi potest iudicis iniuria condemnari․ sed fideiussorem datum eo tempore, quo nihil in peculio est, teneri putat Iulianus, quoniam fideiussor futuræ quoque actionis accipi possit, si tamen sic acceptus est.
D.15.1.50.1 Si creditor patrem, qui de peculio tenebatur, heredem instituerit, quia mortis tempus in Falcidiæ ratione spectatur, illius temporis peculium considerabitur.
D.15.1.50.2 Etiam postquam dominus de peculio conventus est, fideiussor pro servo accipi potest et ideo, qua ratione, si post actionem dictatam servus pecuniam exsolverit, non magis repetere potest quam si iudicium dictatum non fuisset, eadem ratione fideiussor quoque utiliter acceptus videbitur, quia naturalis obligatio, quam etiam servus suscipere videtur, in litem translata non est.
D.15.1.50.3 Servus alienus, cum bonæ fidei serviret mihi, nummos a Titio mutuatos mihi dedit, ut eum manumitterem, et manumisi: creditor quærebat, quem de peculio conveniret․ dixi, quamquam creditor electionem alias haberet, tamen in proposito dominum esse conveniendum et eum ad exhibendum mecum acturum pecuniæ nomine, quæ ipsi esset adquisita nec in eam causam alienata, quæ pro capite servi facta proponeretur: neque enim admittendum esse distinctionem existimantium, si non manumittam, domini pecuniam esse, manumissione vero secuta videri pecuniam ex re mea quæsitam mihi, quoniam magis propter rem meam, quam ex re mea pecunia mihi daretur.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
