Digesta Iustiniani 15.1.40
inscriptio Marcianus libro quinto regularum
D.15.1.40pr. Peculium nascitur crescit decrescit moritur, et ideo eleganter Papirius Fronto dicebat peculium simile esse homini.
D.15.1.40.1 Quomodo autem peculium nascitur, quæsitum est․ et ita veteres distinguunt, si id adquisiit servus quod dominus necesse non habet præstare, id esse peculium, si vero tunicas aut aliquid simile quod ei dominus necesse habet præstare, non esse peculium․ ita igitur nascitur peculium: crescit, cum auctum fuerit: decrescit, cum servi vicarii moriuntur, res intercidunt: moritur, cum ademptum sit.
Texto: Bibliotheca Iuris Antiqui (IGSG-CNR), CC BY-NC-SA 4.0. Es lectura de la edición crítica; la numeración puede diferir de la del Brisson.
